Pliny the Elder, from book 34
34.25 To Taracia Gaia or Fufetia
Invenitur statua decreta et Taraciae Gaiae sive Fufetiae virgini Vestali, ut
poneretur ubi vellet, quod adiectum non minus honoris habet quam
feminae esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium verbis: quod
campum Tiberinum gratificata esset ea populo.
1 statua statue
sive (seu) or
decerno decide, decree
2 quod adiectum which addition > “an addition which…”
3 meritum, -i, n. that for which one deserves something
4 gratificor (1 deponent) make a donation of
ponam I will set down, I will quote
34. 28 To Cloelia
Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore; et
equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore
communicato Cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi,
cum Lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter
obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam cum Coclitis publice
dicatam crediderim–Atto enim ac Sibyllae Tarquinium ac reges sibi ipsos
posuisse verisimile est–nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis positam,
qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in honorem eius.
1 pedestres statues of people on foot
in auctoritate that is, were the rule
2 equestres statues of people on horseback
2-3 honore communicato ablative absolute 3 statua equestri abl. of means
ceu parum esset as if it were not enough that…
toga ablative
cingo, -ere gird, dress
5 cum Coclitis [statua]
publice at public expense
6 dico (1) dedicate
Tarquinium, reges ipsos subjects of the indir. statement
7 Piso nominative
8 una along with (her)
34.31 To Cornelia, the mother of the Gracchi and daughter of the elder Scipio
Exstant Catonis in censura vociferationes mulieribus statuas Romanis in
provinciis poni; nec tamen potuit inhibere quo minus Romae quoque
ponerentur, sicuti Corneliae Gracchorum matri quae fuit Africani prioris
filia. Sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in Metelli
publica porticu, quae statua nunc est in Octaviae operibus.
1 in censura in the censorship
vociferatio outcry, indignant speech
2 inhibere quo minus prevent
quoque also
3 sicuti just as, as for instance
4 sedens sitting, a seated statue
posita [est]
solea, ae, f. sandal
insignis, -e (adj.) distinguished, remarkable (used with the ablative)
sine ammento without strap/binding
5 opus, operis, n. work, building