Book III.16: C. Plinius Nepoti Suo S.

Adnotasse videor facta dictaque virorum feminarumque alia clariora 
esse alia maiora. Confirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone.  
Neptis haec Arriae illius quae marito et solacium mortis et exemplum fuit. 
Multa referebat aviae suae non minora hoc sed obscuriora; quae tibi existimo 
tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. 

Aegrotabat Caecina Paetus, maritus eius, aegrotabat et filius, uterque 
mortifere, ut videbatur: filius decessit eximia pulchritudine, pari verecundia, 
et parentibus non minus ob alia carus, quam quod filius erat. Huic illa ita 
funus paravit, ita duxit exequias ut ignoraret maritus:  quin immo, quotiens
cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse 
simulabat, ac persaepe interroganti quid ageret puer respondebat “bene 
quievit, libenter cibum sumpsit.” Deinde, cum diu cohibitae lacrimae 
vincerent prorumperentque, egrediebatur: tunc se dolori dabat: satiata siccis 
oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. 

Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, 
extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene 
divinam “Paete non dolet.” Sed tamen ista facienti, ista dicenti gloria et 
aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis, sine 
praemio gloriae abdere lacrimis, operire luctum, amissoque filio matrem 
adhuc agere.

Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat: fuerat Paetus 
in partibus et occiso Scriboniano Roman trahebatur. Erat accensurus navem.  
Arria milites orabat ut simul inponeretur. “Nempe enim,” inquit “daturi estis 
consulari viro servulos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus
vestiatur, a quibus calcietur: omnia sola praestabo.” Non impetravit:  
conduxit piscatoriam nauculam ingensque navigium minimo secuta est.  
Eadem apud Claudium uxori Sciboniani, cum illa profiteretur indicium, “ego,” 
inquit “te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis?” 

Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum 
fuisse. Quin etiam, cum Thrasea, gener eius, deprecaretur ne mori pergeret 
interque alia dixisset “vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori 
mecum?” respondit “si tam diu tantaque concordia vixerit tecum quam ego 
cum Paeto, volo.” Auxerat hoc responso curam suorum, attentius 
custodiebatur: sensit et “nihil agitis,” inquit: “potestis enim efficere ut male 
moriar, ut non moriar non potestis.” Dum haec dicit, exsiluit cathedra 
adversoque parieti caput ingenti impetu impegit et corruit.  Focilata 
“dixeram,” inquit “vobis inventuram me quamlibet duram viam, si vos facilem 
negassetis.” Videnturne haec tibi maiora illo “Paete, non dolet,” ad quod per 
haec perventum est? cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla 
circumfert. Unde colligitur quod initio dixi, alia esse clariora, alia maiora.  
Vale.

3 neptis grand-daughter  
4 avia grandmother
* existimo I think  
6 aegroto (1) be ill
9 quin immo why, on the contrary
14 orbitas -tatis, f. bereavement
foris outside, outside the door 
15 stringo draw  
ferrum sword, weapon
16 pugio, -onis, m. dagger
18 * praemium reward  
19 abdo hide  
operio cover, conceal
21 arma movere revolt, raise a mutiny
25 impetro obtain a request  
27 profiteri indicium turn state’s evidence
36 impego dash against  
corruo fall into a faint, collapse
37 focilata “when she came to/recovered” < focilo revive, resuscitate

Book VII.5: C. Plinius Calpurniae Suae S.

Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum, 
deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctium 
partem in imagine tua vigil exigo, inde quod interdiu quibus horis te visere
solebam ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt, quod 
denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum 
tempus his tormentis caret, quo in foro amicorum litibus conteror. Aestima tu 
quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale.

Book VII.24 C. PLINIUS GEMINO SUO S.

In this letter dated to 107 CE, Pliny the Younger memorializes an independent Roman matron, Ummidia Quadratilla, upon the event of her death. While his depiction of her lifestyle is faintly disapproving, nevertheless he praises her for making a will that gives the bulk of her estate to her two descendants. Most of his letter focuses on one of the two heirs, his talented young friend Quadratus, a rising politician and lawyer. Pliny narrates with delicate distaste her ownership of a troop of pantomimes and her enthusiasm for games of chance, although he praises her provision for her gandson’s education and her protection of him from either of her “idle pleasures.” Ummidia’s ancestry, her wealth, her longevity, and her choice of personal expression seem to have made it possible for her to rise above the traditional Roman matron stereotype. Daughter of Gaius Ummidius Quadratus, who was a consular senator under Claudius and Nero, her family came from the town of Casinum. There a tomb bears her name and inscriptions indicate that she was a patroness of the city, responsible for the construction of the amphitheater and perhaps also the theater, acts of philanthropy strangely absent from Pliny’s assessment of her. 

(1) Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessit usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto. (2)Decessit honestissimo testamento: reliquit heredes ex besse nepotem, ex tertia parte neptem. Neptem parum novi, nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem nec iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos amandum. (3) Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit, intra quartum et vicensimum annum maritus et, si deus adnuisset, pater. Vixit in contubernio aviae delicatae severissime et tamen obsequentissime. 

(4) Habebat illa pantomimos fovebatque, effusius quam principi feminae convenit. Hos Quadratus non in theatro non domi spectabat, nec illa exigebat. (5) Audivi ipsam, cum mihicommendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse abiret studeretque; quod mihi non amore eius magis facere quam reverentia videbatur. 

(6) Miraberis, et ego miratus sum. Proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul theatro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi: ‘Scis me hodie primum vidisse saltantem aviae meae libertum?’ Hoc nepos. (7) At hercule alienissimi homines in honorem Quadratillae – pudet me dixisse honorem – per adulationis officium in theatrum cursitabantexsultabant plaudebant mirabantur ac deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant; qui nunc exiguissima legata, theatralis operae corollarium, accipient ab herede qui non spectabat.

(8) Haec, quia soles si quid incidit novi non invitus audire, deinde quia iucundum est mihi quod ceperam gaudium scribendo retractare. Gaudeo enim pietate defunctae, honore optimi iuvenis; laetor etiam quod domus aliquando C. Cassi, huius qui Cassianae scholae princeps et parens fuit, serviet domino non minori. (9) Implebit enim illam Quadratus meus et decebit, rursusque eipristinam dignitatem, celebritatem, gloriam reddet, cum tantus orator inde procedet, quantus iuris ille consultus. Vale.

Salutation
Gemino: Rosianus Geminus may be the Titus Prifernius Paetus who served as questor consularis under Pliny in 100 CE. An orator and statesman, he became consul suffectus in 118 CE, held proconsulships in two provinces, and is last mentioned in inscriptions dated to 152 CE. 
This is the second of five letters that Pliny wrote to Geminus, whom he seems to have informally tutored.
S. = salutem datsends greetings

1. paulo minusa little less
octogesimo, from octogesimus, a, um : eightieth
decessit, from decedo, ere, decessi, decessum: die, depart, pass away
usque adcontinuously up to
novissimam, from novissimus, a, um (superlative of novus): most recent; newest; youngest 
valetudinem, from valetudo, valetudinis, f.: illness; state of health
viridis, e: vigorous; lively; youthful; green; modifies aetatis
ultra: with matronalem modum, translate beyond the measure of a matrona
compacto, from compingo, pingere, pegi, pactum: thick, firm; ablative of description with corpore et robusto, a diplomatic reference to the height and width of Ummidia’s figure. 

2. honestissimo, from honestissimus, a, um (superlative of honestus): honorable, distinguished, respected (i.e., she did not succumb to legacy hunters, to which her activities made her most vulnerable)
testamento, from testamentum, i, n.: will 
heredes, from heres, heredis, m./f.: heir
ex besse . . . ex tertia parte: two thirds and one third respectively of her bequest 
nepotem, from nepos, nepotis, m.: grandson; descendant; nephew
neptem, from neptis, is, f.: granddaughter
parum, adverb: little, not enough/so well 
familiarissime, adverb (superlative of familiaris): intimately, familiarly 
diligo, diligere, dilexi, dilectus: esteem, value, love
singularem, from singularis, e: unique; alone, single 
attingit, from attingo, attingere, attigi, attactus: touch, reach
propinquos, from propinquus, a, um: acquaintance; neighbor; kin
amandum, future passive participle of amo (1), modifying adulescentem, with iis as ablative of agent. Translation may be facilitated by the following word order: 
adulescentem singularem et amandum inter propinquos, non tantum iis, quos sanguine attingit

3. primum: in the first place
conspicuus, a, um: notable, striking; modifies puer . . . iuvenis
forma, ae, f.: appearance; stature; ablative of description
malignorum, malignus, a, um: ill-natured, spiteful; stingy
evasit, from evado, evadere, evasi, evasus: elude, avoid; escape
quartum et vicessimum : twenty-fourth
adnuisset, from adnuo, adnuere, adnui, adnutus: grant, assent, declare
contubernio, from contubernium, i, n., a military word refering to the practice of soldiers sharing a tent; translate: in company with 
aviae, from avia, ae, f.: grandmother
delicatae, from delicatus, a, um: pampered, spoiled, luxury-loving; effeminate
severissime, adverb (superlative of severus): most austerely; strictly; seriously
obsequentissime, adverb (superlative of obsequens): most compliantly; graciously; yieldingly; obediently 

4. pantomimos, from pantomimus, i m.: mime actor; pantomime; the star in a pantomime. The pantomime was a combination of dance, expressive gesture, and song supported by a chorus and orchestra, with plots based on mythological, often erotic themes. While the Romans enjoyed dramatic spectacles, they criticized association with theater people. 
fovebat: from foveo, fovere, fovi, fotus; maintain, foster
effusius, adverb (comparative of effusus): more extensively; lavishly
principi, from the adjective princeps: eminent, leading, chief
convenit, from convenio, convenire, conveni, conventus: be appropriate to, fit, be correctly shaped; here used impersonally.
exigebat, from exigo, exigere, exegi, exactus: demand, enforce, exact

5. cum, conjunction with the subjunctive: when 
commendaret, from commendo (1): entrust, commend, commit
solere, from soleo, solere, —, solitus: be in the habit of, be accustomed to; infinitive in indirect statement with ipsam . . . se as subject.
otio sexus: women of wealth had no serious occupation beyond house and child management; Ummidia used her leisure time to manage (domina) a troop of slaves who would perform in pantomime, publicly and privately, for her own amusement.
laxare: laxo (1): relax; loose; infinitive in indirect statement with se as subject.
lusu calculorumin a game of stones, i.e., an ancient form of draughts, chess, or backgammon. The traditional Roman matrona was praised for quite other activities, as lanifica and domiseda.
cum, conjunction with the subjunctive: when 
alterutrum, from alteruter, tra, trum: one or the other
praecepisse, from praecipio, praecipere, praecepi, praeceptus (with the dative): instruct, order; anticipate; the subject is se (Ummidia), followed by the subjunctive 
abiret, from abeo, ire, ivi, itus: go away; the subject is Quadratus (nepoti)
videbatur, from videor, videri, visus sum: seem; be seen; the subject is Ummidia 

6. miraberis, miro (1): wonder, marvel, be surprised
proximis, from proximus (superlative of prope): last; next; nearest
sacerdotalibus, from sacerdotalis, e: priestly, sacerdotal; some games were in the charge of magistrates, others of the priestly colleges
ludis, from ludus, i, m.: game, sport, play; plural: public spectacles (distinguished from munera, the gladitorial combats) consisting of races in the circus, theatrical performances, athletic competitions. In Pliny’s time the year offered some 150 days of public entertainment.
commissione, from commissio, commissionis, f.: competition; Ummidia did not hire out her troop but rather entered it in dramatic competition.
simul, adverb: at the same time, together
egrederemur, from egredior, egredi, egressus sum: exit; go; disembark
saltantem, from salto (1): dance, jump about
libertum, from libertus, i, m: freedman; Ummidia freed her pantomime.
hoc, from hic, haec, hoc: in this context, translate herein is or in this you see. As above, without being censurious, Pliny contrasts Ummidia’s Julio-Claudian taste for luxury with her grandson’s (and apparently his own) more austere mode of life set, no doubt, by the example of the early Flavians.

7. hercule, interjection: by Hercules!
alienissimi, from alienissimus, a, um (superlative of alienus): very different; quite other
honorem, from honor, oris, m.: tribute; esteem; office
adulationis, from adulatio, adulationis, f.: fawning; servility; flattery
cursitabant, from cursito (1): run about
exsultabant, from exsulto (1): jump about; rejoice
plaudebant, from plaudo, plaudere, plausi, plausus: applaud; express approval
gestus, from gestus, gestus, m.: gesture, movement of the limbs
canticis, from canticum, i, n.: dramatic aria; song
reddebant, from reddo, reddere, reddidi, redditum: reproduce, repeat; give back; report
exiguissima, from exiguissimus, a, um (superlative of exiguus): smallest
legata, from legatum, i, n.: bequest, legacy
operae, from opera, ae, f.: service, care, work; teatralis opera refers to the organized claque who applauded at theater productions.
corollarium, i, n.: gratuity; present; the word originally referred to the actor’s garland, bestowed on the winning actor. 

8. Haec: ellipsis of the verb; supply tibi scribo or tibi mitto
quid = aliquid after si; use the following order to translate: 
quia non invitus soles audire si quid novi incidit
incidit, from incido, incidere, incidi, incasus: happen; befall; occur
invitus, a, um: unwilling, reluctant 
iucundum, from iucundus, a, um: pleasant; delightful 
gaudium, i. n.: delight, enjoyment, joy
retractare, from retracto (1) reconsider; take up again; renew; translate using the following word order:
quia mihi iucundum est retractare scribendo gaudium quod ceperam. 
defunctae, from defungor, fungi, functus sum: die; finish, have done with
optimi, from optimus, a, um (superlative of bonus): most excellent; best, most honest
aliquando: once; at some time; sometimes
Cassianae scholae: Gaius Cassius Longinus, descendant of the Cassius who plotted Caesar’s murder, was a famous jurisconsult under Claudius and Nero. He composed a treatise on civil law, gave informal instruction to young lawyers, and founded a school of legal interpretation named after him, dying of old age in the reign of Vespasian. He was well respected as a conservative with a high regard for tradition. Quadratus was a descendent.
parens, parentis, m.: founder; parent; ancestor
serviet, from servio, ire, ivi, itum: be of use to; serve; be a slave
minori, from minor (comparative of parvus): lesser, inferior; smaller, younger 

9. 
implebit, from impleo, plere, plevi, pletus: satisfy; fill up; fulfill
illam: refers to domus
decebit, from decet, decere, decuit: it is fitting/right/ proper
rursus, adverb:again; back; in return
ei: refers to domus
pristinam: pristinus, a, um: original; former; oldtime
procedet, from procedo, cedere, cessi, cessum: come forth; advance; continue
iuris consultus: jurisconsult; lawyer; jurist

Kimberly Nickerson 
Classics Major
Class of 2005
The College of New Rochelle
New Rochelle, New York

Dr. A. Raia
Email to: araia@cnr.edu 
Associate Professor of Classics
CLS 239 Roman Women